- SCHIRA melius SCHYRA
- SCHIRA, melius SCHYRAAnglis pagus est, regiuncula, Comitatus; proprie sectio, divisio: an a Graeo ξυρεῖν, radere, unde ξήρυ???ις rasio, tonsura, et per translationem Sectio? Certe hodieque Angli toscheire, et sheare dicunt, pro radere, tondere, dividere, atque inde Shaers pro ipsis portionibus. Est autem Shyra regni portio in plurimas dissecti, quae cum singulae in singulorum Comitum olim cesserint gubernationem, Comitatus quoque appellati sunt. Facta autem haec Shyrarum divisio per Alure dum Regem, qui indigenarum latrocinia cohibiturus, totam Angliam in Comitatus primo, hos in Centurias, istas in Decimas, has deinque in Trithingas, divisit: Ingnlphus in Histor. Croylandiae, apud Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.